Divine Word Missionaries

Liturgy


Liturgy


St. Arnold Janssen

Contents

Decree

Mass

Liturgy of the Hours


Back to

Members' Area

Site Map

Home


CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM


Prot. N. 1259/03/L
1260/L

Dal Vaticano, 22 febbraio 2004

Reverendissimo Padre,

rispondo alla Sua lettera con la quale Ella sottoponeva all'approvazione di questa Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti i testi eucologici propri in onore dei Santi ARNOLDO JANSSEN, Fondatore della vostra Congregazione religiosa, e JOSEPH FREINADEMETZ, primo missionario della medesima Congregazione.

Sono lieto di inviarLe il Decreto di approvazione con i relativi testi

Mi auguro che questi testi possano aiutare i membri della vostra Congregazione, a partecipare in maniera più fruttuosa alle celebrazioni in onore dei nuovi Santi.

Mi valgo ben volentieri della circostanza per confermarmi, con sensi di distinto ossequio,

della Paternità Vostra Reverendissima
dev.mo in Domino

 

 

Domenico Sorrentino
Arcivescovo Segretario

 


Reverendissimo Signore
Padre Giancarlo GIRARDI, SVD
Postulatore Generale della Società del Verbo Divino
Via dei Verbiti, 1
00154  ROMA

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM


Prot. N. 1259/03/L
1260/L

 

SOCIETATIS VERBI DIVINI

Istante Reverendo Domino Ioanne Carlo Girardi, Societatis Verbi Divini Procuratore Generali, litteris die 6 mensis iulii 2003 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice IOANNE PAULO II tributarum, textum latinum Missae et Liturgiae Horarum in honorem Sanctorum Arnoldi Janssen, presbyteri et fundatoris, et Iosephi Freinademetz, presbyteri, prout in adiecto exstat exemplari, perlibenter approbamus seu confirmamus.

In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita confirmatio conceditur.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittatur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cutu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis februarii 2004.

 

 

Franciscus Card, Arinze
Praefectus

 

 

DominicusSorrentino
Archiepiscopus a Secretis

Die 15 Ianuarii

SANCTI ARNOLDI JANSSEN,
PRESBYTERI AC FUNDATORIS

Sollemnitas

 

Ant. Ad introitum

Act 1, 8

Accipietis virtútem superveniènte Sancto Spiritu in vos
et èritis mihi testes usque ad últimum terræ.

 

Dicitur Gloria in excelsis

 

Collecta

Deus qui per Verbum tuum incarnatum
humani generis reconciliationem operaris,
concede propitius,
ut, intercedente sancto Arnoldo presbytero,
omnes populi, lumine Verbi et Spiritu gratiae
a peccati tenebris liberati,
ad salutis viam valeant pervenire.
Per Dominum...

 

Lectio prima

Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Lectio libri Isaiae prophetae

Is. 52, 7-10

Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”

Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion. Gaudete et exsultabunt simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem.

Nudavit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri!

Verbum Domini

 

PSALMUS RESPONSORIUS

Ps 95, 1-2 a. 2 b-3. 7-8 a. 9-10 a (R: vel Mt 28, 19)

Annuntiáte in omnibus pópulis mirabília Dómini.

vel :

Eúntes in mundum, docète omnes gentes.

Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius.

Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.

Afferte Domino, familiae populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
afferte Domino gloriam nominis eius.

Adorate Dominum in splendore sancto.
Contremiscite a facie eius, universa terra,
dicite in gentibus: “Dominus regnavit”.

 

Lectio secunda

In gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi.

Lectio Epístulæ beáti Pauli apostoli ad Ephesios

Eph. 3, 8-12. 14-19

Fratres:

Mihi ómnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.

Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Verbum Domini.

 

ALLELUIA

1 Tim 3,16

Allelúia.

Glória tibi, Christe, Verbum divínum;
Gloria tibi, Christe, praedicato gentibus.

Allelúia

 

EVANGELIUM

Dedit potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius.

Initium sancti Evangèlii secúndum Ioánnem

Io. 1, 1-5. 9-14. 16-18.

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil,
quod factum est;
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet,
et tenebrae eam non comprehenderunt.
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem veniens
in hunc mundum.
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus
eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt.
Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque
ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;
et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis.
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam
pro gratia; quia lex per Moysen data est, gratia et veritas
per Iesum Christum facta est.
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius, qui est in
sinum Patris, ipse enarravit.

Verbum Domini

 

Dicitur Credo

 

Super oblata

Altari tuo, Domine,
superposita munera Spiritus Sanctus assumat,
cuius servitio sanctus Arnoldus
totum se devovit.
Per Christum Dominum nostrum.

 

Præfatio de sanctis pastoribus vel de sanctis religiosis.

 

Ant. Ad communionem

Io 17, 4 et 6 a

Ego te clarificávi super terram: opus consummávi
quod dedísti mihi, ut fáciam. Manifestávi nomen
tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo.

 

Vel:

Io 1, 14

Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis;
et vídimus glóriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre,
plenum grátiæ et veritátis.

 

Post Communionem

Cibus, quem sumpsimus, Domine,
suum in nobis operetur effectum
ut, exemplis et monitis sancti Arnoldi eruditi
Verbi tui incarnati amore rapiamur.
Per Christum.

 

Probatum seu confirmatum
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis februarii 2004.

 


 

Die 15 Ianuarii

SANCTI ARNOLDI JANSSEN,
PRESBYTERI AC FUNDATORIS

Sollemnitas

 

Natus est anno 1837 in loco Rhenaniæ Goch, Presbyter dioecesis Monasteriensis ordinatus apostolatui orationis inserviebat.. Cum ei cordi erat unitatis redintegratio inter universos Christianos promovenda et Evangelii prædicatio Ecclesiæque implantatio inter populos nondum in Christum credentes, anno 1875 in pago Steyl (Neerlandia) fundavit Societatem Verbi Divini.Convictus de necessitate mulierum in opera missionali fundavti duas congregationes mulierum: Congregationem Servarum Spiritus Sancti (1889) et Congregationem Servarum Spiritus Sancti de perpetua Adoratione (1896). Mortuus est die 15 Ianuarii 1909.

 

De Communi pastorum: pro uno pastore, vel de Comuni sanctorum virorum: pro religiosis

 

 

Ad I Vesperas

 

PSALMODIA

Ant.1 Opus vere divinum est cum Deo cooperari in salutem hominum.

Psalmi et canticum de Communi Pastorum

Ant. 2 Sermo Dei currat et clarificetur et regnum Dei ubique terrarum annuntietur et instauretur.

Ant. 3 Verbum Dei incarnatum vivificat nos Spiritu suo.

 

LECTIO BREVIS

1 Tim 2, 4-6

Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.

 

RESPONSORIUM BREVE

1Pe 1,25; Lc. 1,2

Verbum Domini manet in aeternum: * Hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos.

Sicut tradiderunt nobis,qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt verbi
* Hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos.

 

Ad Magnificat, ant.: Te decet hymnus, tibi gloria Deo Patri et Filio cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum.

 

PRECES

Verbum aeternum, propter nos homines caro factum, per intercessionem sancti Arnoldi imploremus et dicamus: Adveniat regnum tuum.

Christe Domine, extende Ecclesiam tuam usque ad fines terrae,
- ut homines ex omni lingua et natione amplectetur.

Desiderate gentium, diffunde Evangelium tuum in regionibus quae verbum vitae nondum receperunt,
- omnes homines adtrahe ad Te.

Salvator mundi, inde ab initio vocasti homines operarios in messem tuam,
- multiplica e Societate Verbi Divini et e Congregationibus Servarum Spiritus Sancti cooperatores tuos.

Christe Domine, qui venisti ut omnes unum sint,
- fac ut omnes baptizati mutua aestimatione et dilectione animentur.

Rex omnium cordium, qui vis omnes homines in tua tecum gloria adunare
- congrega defunctos ut vultus tui visionem beatificam adquirent.

Pater noster.

 

ORATIO

Deus, qui per Verbum incarnatum
humani generis reconciliationem operaris,
concede propitius,
ut, intercedente sancto Arnoldo presbytero,
omnes populi, lumine Verbi et Spiritu gratiae
a peccati tenebris liberati,
ad salutis viam valeant pervenire.
Per Dominum.

 


 

 

Ad Officium lectionis

 

LECTIO PRIOR

De Epistola beati Pauli apostoli ad Romanos

Rom 10, 9-18

Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Quia si confitearis in ore tuo: “Dominum Iesum!” et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. Dicit enim Scriptura:
“Omnis, qui credit in illo, non confundetur”.

Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?

Sicut scriptum est:
“Quam speciosi pedes evangelizantium bona”.
Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “Domine, quis credidit auditui nostro?”

Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audierunt! Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

 
RESPONSORIUM

Is 52, 7; Rom 10, 8

Quam pulchri super montes pedes annuntiantis bonum * praedicantis pacem, annuntiantis bonum .

Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo
* Praedicantis salutem.

 

LECTIO ALTERA

E scriptis sancti Arnóldi Janssen, presbýteri

(De fine et institutione Societatis Verbi Divini:
Verbum 8, 1966, 405 409)

Actio missonaria originem ducit a missione Filii
et Spiritus Sancti

Voces “Verbi Divini”, quae inveniuntur in titulo Societatis nostrae, primo explicamus de Verbo Patris, quod est Filius, secondo de verbo Filii, quod est Evangelium Christi. Sic apparet, Summi Filii cultores nos esse debere. Ideo consideránda de eo sæpius perpéndant fratres: Iesus Christus, ætérni Patris Fílius, factus est frater et cibus noster. Ita nos dócuit caritátem et humilitátem. In eo vidémus primum et summum apóstolum, sacerdótem et pastórem animárum, agnum et leónem, servum et fílium Patris, peregrinántem in terris, docéntem, monéntem, sanántem hómines, iisque doctrína et cruce sua pandéntem viam salútis. Memínerint fratres: óculos fingéntes in vitam eius sanctam, pénetrent quoque in sanctuárium Cordis eius, cuius virtútes admirántes adórent in vita eius externa, eucharística et mýstica, nec minus pro víribus imiténtur.

Mirabília perégit ópera, inter quæ tria hæc, redémptio mundi, fundátio Ecclésiæ, missio Parácliti. Spíritus autem consúmmat opus Christi. Ipse enim vivíficat Ecclesiam cum cathédra veritátis, institutiónibus vitæ ac sacraméntis salútis, hómines autem a peccátis purgat et deifórmes reddit. Hic est magnus caritátis pater, in quo Deus seípsum et mundum díligit, per quem cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, quem Pater et Fílius ut sui amóris testem nobis míttere dignáti sunt.

Hunc et nos in Iesu et cum Iesu eiúsque Patre dilígere vólumus. Fratres Spiritum Sanctum optime amabunt, quando instrumenta ad omnia prompta in manu Eius forti fieri nituntur. Ad haec autem requiritur non tantum studium laboris, sed etiam, ut sobrie, iuste et pie vivant, gratiae eius in omnibus obtemperantes.

Quod si tertiæ et secúndæ Persónæ speciálem dedicámus cultum, propter hoc neque prima neque totíus sanctíssimæ Trinitátis mystérium sunt negligénda. Summus etenim Pater aliárum Personárum orígo est sanctíssima et benigníssima, et patrum ómnium óptimus atque amabilíssimus. Quem et nos adoráre, dilígere et recólere debémus et augére regnum caritátis eius et númerum filiórum amántium eum per orbem.

Sed semper prae omnibus a nobis honoranda manet sanctissima Trinitas Ipsa, et quidem mente, verbo, opere. Mente fiat per amorem et obsequium nostrum, voce per pias preces et sermones, opere per omnes actus bonos in Eius gloriam persolvatos. Inter actus autem hos prae multis aliis nobis cara sint opera misericordiae spiritualis et corporalis, quae Dominus nobis specialiter commendavit. Homines enim sunt imagines Dei, fratres Christi et templa Spiritus Sancti. Et sicuti Deus ex abundantia Sui amoris eos diligit, defectus autem earum tolerat et emendare quaerit, ita et nos faciamus. Quae ut aurea nobis habeatur regula et in propagatione fidei et in fovendo amore fraterno.

In disseminándo autem verbo Dei laborándum est, ut promoveántur et diffundántur fides cathólica et virtútes christiánæ, simúlque pro víribus removeántur peccáta, quæ istas impedíre sólent. Si fíeri potest, pro labóribus nostris præprímis illas eligámus terras, in quibus máximi labórum fructus sperári possunt vel in quas Divína Providéntia nos vocáre vidétur. Inprimis autem laboretur in conversione paganorum, haereticourm et infidelium, et hic finis erit primarius Societatis et manebit in quantum Divina Providentia hoc permittet. Sed in his sit nobis maxime cara convérsio paganórum. Zelo ígitur magno nos laboráre opórtet, ut étiam illi convertántur et cognóscant Patrem et, quos misit, Iesum Christum et Spíritum Sanctum.

 
RESPONSORIUM

Io 14, 16; Act 1, 8; Io 16, 13

Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum; * Et éritis mihi testes usque ad últimum terræ.

Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem;
* Et éritis mihi testes usque ad ultímum terræ.

 

HYMNUS Te Deum.

 

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

 


 

 

Ad Laudes matutinas

Ant.1 Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Psalmi et canticum de domenica I.

Ant.2 Proclamatio Evangelii est princeps et summus actus amoris erga proximum..

Ant.3 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis.

 
LECTIO BREVIS

1 Io 1, 1-3

Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae - et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis - quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Padre et cum Filio eius Iesu Christo.

 

RESPONSORIUM BREVE

Io 1,14

Et Verbum caro factum est * et habitavit in nobis.

Vidimus gloriam eius, quia venit in mundum
* Et habitavit in nobis. Gloria Patri. Et Verbum.

 

Ad Benedictus, ant. Coram lumine Verbi et Spiritu gratiae recedant tenebrae peccati et nox infidelitatis, et vivat Cor Iesu in cordibus hominum.

 

PRECES

Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut salvetur mundus per ipsum. Confidentes in eius oremus: Domine, salva populum tuum

Verbum Patris, qui caro factum est et habitavit in nobis,
- fac, ut recognoscamus vuntum tuum in hominibus ex omni lingua, cultura et vita .

Salvator mundi, qui venisti in mundum, non ut judices mundum, sed ut salvetur mundus,
- fac, ut recognoscant omnes homines dilectionem Dei pro ipsis.

Iesus qui locutus es cum muliere Samaritana apud fontem,
- fac, nos semper paratos ad dialogum cum alienis.

Tu qui misisti discipulos in universum mundum ut nuntiarent evangelium,
- fac, ut nos simus semper missionarii, parati ad evangelium annuntiandum.

Tu qui venisti ut filios Dei, qui erant dispersi congregares in unum,
- fac, ut omnes gentes vitam habeant, et abundantius habeant.

Pater noster.

 

ORATIO

Deus, qui per Verbum incarnatum
humani generis reconciliationem operaris,
concede propitius,
ut, intercedente sancto Arnoldo presbytero,
omnes populi, lumine Verbi et Spiritu gratiae
a peccati tenebris liberati,
ad salutis viam valeant pervenire.
Per Dominum.

 


 

 

AD HORAM MEDIAM

 

Ad Tertiam

 

Ant. Spiritus veritatis testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibetis.

 
Lectio brevis

Ez 36, 26-27

Dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis.

 
Unum corpus et unus Spiritus

Sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.

 

 

Ad Sextam

 

Ant. Qui servant verbum Christi,vere in hoc caritas perfecta est.

 

Lectio brevis

Eph 3, 5-7

Secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.

 

Euntes in mundum universum,

Praedicate Evangelium

 

 

Ad Nonam

 

Ant. Dei sumus adiutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.

 
Lectio brevis

1 Tim. 3, 13

Qui bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.

 

Nisi Dominus aedificaverit donum

In vanum laboraverunt qui aedificant eam

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

 


 

 

Ad II VESPERAS

 

Ant. 1 Si confidimus in Dominum et facimus quod est in potestate nostra, Deus non derelinquit nos.

Psalmi et canticum de Communi Pastorum.

Ant. 2 Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.

Ant.3 Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.

 
LECTIO BREVIS

Rom. 5, 3-5

Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

 

RESPONSORIUM BREVE

Act 1,8

Accipietis virtutem * superveniente Spirtu Sancto in vos.

Et eritis mihi testes usque ad ultimum terrae
* superveniente Spiritu Sancto in vos.

Gloria Patri.
Accipietis.

 

Ad Magnificat, ant. Agnoscatur, diligatur et glorificetur Deus unus et trinus: potestas Patris, sapientia Filii et caritas Spiritus Sancti.

 

PRECES

Per intercessionem sancti Arnoldi dirigamus petitiones nostras ad Deum unum et trinum dicentes: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Misericors et benignissime Pater, curare non desinis pro omnibus creaturis tuis,
- experiantur dilectionem tuam omnes qui non amantur et qui derelicti ac alienati est.

Iesus, Filius Dei et Verbum caro factum, mortuus in cruce ut nos redimeres,
- gratia tua omnes homines afficiat.

Spiritus Sancte, consolator et vivificans,
- fac, ut caeci videant, oppressi liberentur et pauperes audiant evangelium.

Trinitas beata, unum in dilectione.
- da, ut Ecclesia et mundus vivant in unitate et pace.

Iesus, nobis praestas verbum et panem vitae,
- praesentiam et potestatem tuam semper experiamur in vita nostra.

Iesus, confratres nostros defunctos assume in regnum tuum caeleste
- admitte eos in lumen vultus tui.

Pater noster.

 

ORATIO

Deus, qui per Verbum tuum incarnatum
humani generis reconciliationem operaris,
concede propitius,
ut, intercedente sancto Arnoldo presbytero,
omnes populi, lumine Verbi et Spiritu gratiae
a peccati tenebris liberati,
ad salutis viam valeant pervenire.
Per Dominum.

 

Probatum seu confirmatum
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis februarii 2004