Divine Word Missionaries

Liturgy


Liturgy


St. Joseph Freinademetz

 

Contents

Decree

Mass

Liturgy of the Hours


Back to

Members' Area

Site Map

Home


CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM


Prot. N. 1259/03/L
1260/L

Dal Vaticano, 22 febbraio 2004

Reverendissimo Padre,

rispondo alla Sua lettera con la quale Ella sottoponeva all'approvazione di questa Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti i testi eucologici propri in onore dei Santi ARNOLDO JANSSEN, Fondatore della vostra Congregazione religiosa, e JOSEPH FREINADEMETZ, primo missionario della medesima Congregazione.

Sono lieto di inviarLe il Decreto di approvazione con i relativi testi

Mi auguro che questi testi possano aiutare i membri della vostra Congregazione, a partecipare in maniera più fruttuosa alle celebrazioni in onore dei nuovi Santi.

Mi valgo ben volentieri della circostanza per confermarmi, con sensi di distinto ossequio,

della Paternità Vostra Reverendissima
dev.mo in Domino

 

 

Domenico Sorrentino
Arcivescovo Segretario

 


Reverendissimo Signore
Padre Giancarlo GIRARDI, SVD
Postulatore Generale della Società del Verbo Divino
Via dei Verbiti, 1
00154  ROMA

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM


Prot. N. 1259/03/L
1260/L

 

SOCIETATIS VERBI DIVINI

Istante Reverendo Domino Ioanne Carlo Girardi, Societatis Verbi Divini Procuratore Generali, litteris die 6 mensis iulii 2003 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice IOANNE PAULO II tributarum, textum latinum Missae et Liturgiae Horarum in honorem Sanctorum Arnoldi Janssen, presbyteri et fundatoris, et Iosephi Freinademetz, presbyteri, prout in adiecto exstat exemplari, perlibenter approbamus seu confirmamus.

In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita confirmatio conceditur.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittatur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cutu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis februarii 2004.

 

 

Franciscus Card, Arinze
Praefectus

 

 

DominicusSorrentino
Archiepiscopus a Secretis

Die 29 Ianuarii

SANCTI IOSEPHI FREINADEMETZ, PRESBYTERI

Memoria

Ant. Ad introitum

1 Cor 9, 22-23

Omnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos.
Omnia autem fácio propter evangèlium.

 

Collecta

Onnipotens misericors Deus,
cuius Spiritus sanctum Iosephum Freinademetz impulit
ut bonum salutis nuntium ad Sinas perferret,
fac ut eo deprecante
omnes Iesum homines cognoscant
eiusque crucis et resurrectionis virtutem,
unde credentes suum Redemptorem recipiant
qui tecum et Spiritu Sancto
unus Deus vivit et regnat in saecula saeculorum.

 

LECTIO PRIMA

Minister Christi Iesu in gentibus, ut fiat oblatio gentium accepta.

Lectio Epístulæ beati Pauli apostoli ad Romanos

Rom. 15, 13-19 a; 20-21

Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo, ut abundétis in spe, in virtúte Spíritus Sancti.

Certus sum, autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens, propter gratiam, quae data est mihi a Deo, ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.

Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus.

Sic autem contendens praedicare Evangelium non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, sed sicut scriptum est: “ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ”.

Verbum Domini

 

PSALMUS RESPONSORIUS

Ps 97, 1. 2-3 3-4 5-6.

In conspectu géntium revelavit Dominus salutare suum

Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius
et brachium sanctum eius.

Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiae suae
et veritatis suae domui Israel.

Viderunt omnes termini terrae
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra,
erumpite, exsultate et psallite.

Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
in tubis ductilibus et voce tubae corneae
iubilate in conspectu regis Domini.

 

ALLELUIA ET VERSUS ANTE EVANGELIUM

Lc. 4, 18/19

Allelúia.

Evangelizare pauperibus misit me Dominus,
praedicare captivis remissionem

Allelúia

 

EVANGELIUM

Messis quidem multa, operarii autem pauci.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam

Lc. 10, 1-9

In illo tempore:

Designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

In quamcumque domum intraveritis primum dicite: “Pax huic domui”; et, si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.

In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua.

Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.

Verbum Domini

 

Oratio super oblata

Tribue nobis, amantissime Deus,
quae haec altari tuo imponimus munera
eundem amoris affectum
qui sanctum Iosephum Freinademetz replevit
ut hanc celebrantes Eucharistiam
sacrificium tibi offeramus acceptum.
Per Christum Dominum Nostrum.

 

Præfatio de sanctis pastoribus vel de sanctis religiosis.

 

Ant. Ad communionem

2 Cor 12, 15

Ego autem libentissime impendam,
et superimpendar ipse pro animabus vestris.

 

Post Communionem

Eucharisticum per Sacramentum, quod recepimus
ac per exemplum et missionalem sancti Iosephi Freinademetz ardorem,
fortes nos constitue in Spiritu
ut fidelem Evangelii veritati testificationem reddamus.
Per Christum Domunum nostrum.

 

Probatum seu confirmatum
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis februarii 2004

 

 


 

 

Die 29 Ianuarii

SANCTI IOSEPHI FREINADEMETZ, PRESBYTERI

Memoria

 

In loco Abtei (Badia) diocesís Bauzanensis-Brixinensis anno 1852 natus, presbyter anno 1875 ordinatus est. Domum missionum in Steyl (Neerlandia) ingressus est, et anno 1879 in Sinas missus, ibique usque ad fnem vitæ indefesse Evangelium annuntiabat. Mortuus est die 28 Ianuarii 1908 in Taikiachwang (Sinarum).

 

De Communi pastorum: pro uno pastore, vel de Comuni sanctorum virorum: pro religiosis.

 

Ad officium lectionis

 

LECTIO PRIOR

Phil 3, 7-14

Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Philippenses

Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide, ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim, persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.

 

RESPONSORIUM

Cf. 2 Cor 12, 9-10

Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur.
* Cum enim infirmor, tunc potens sum.

Placeo mihi in infirmitatibus , in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus pro Christo.
* Cum enim infirmor, tunc potens sum.

 

LECTIO ALTERA

E Régula pro Catechístis sancti Ioseph Freinademetz

Dignitas missionarii

(“Regulae selectae pro Catechistis”
Manuale in usum Missionariorum Vicarariatus Apostolici Schantung meriodionalis
EditioTertia, 1895, Puoly)

In exórdiis óperis redemptiónis Iesus Petrum aliósque apóstolos misit ut Evangélium annuntiárent. Prædicántes bonam novéllam hodiérnis diébus, vos quoque estis apóstoli. Hómines, erróribus constrícti, sunt velut oves sine pastóre; vestrum est, eos iuváre et ad páscua perdúcere, quia sine pastóre dispergúntur oves gregis. Homínibus, in navícula vitæ, váriis iactátis tempestátibus, vos sitis gubernatóres, quia sine gubernatóre, navis absque dúbio naufrágium patiétur. Vos sitis duces hóminum in bello adversitátum vivéntium, quia nulla pródest exercítui alácritas, si duces ei désint. Quando cælum est sine sole, totus mundus iácet in ténebris. Si flores privántur rore et imbre, propter siccitátem depériunt. Simíliter, si nullus eis Evangélium prædicat, hómines non véniunt ad Deum.

Speciálem devótionem erga Spíritum Sanctum ante ómnia hábeant illi, qui usque ad finem perseveráre volunt, aut fidem speciáli modo propagáre. Témpore Iesu, hómines ab Eo edócti, incérti erant cordis et absque fortitúdine. Quando autem Spíritus Sanctus de cælo descendísset et corda Apostolórum fideliúmque replevísset, nullum timébant perículum et absque ulla hæsitatióne opus suum perficiébant.

Post ætátem, qua floruérunt magni imperatóres viríque sapiéntes, virtútes prióres gradátim evanéscunt in Sinis. Magno cum desidério hómines bonæ voluntátis expéctant nuntios qui eos ad rectam viam perdúcunt, prædicántes more Apostolórum Iesum. Vos estis complétio desidérii illórum hóminum, quando hodiérnis diébus Evangélium annuntiátis.

 

RESPONSORIUM

Cf. Is 66, 19, 23

Mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad insulas longinquas, ad
eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam.
* Et annuntiabunt gloriam meam gentibus.

Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea.
* Et annuntiabunt gloriam meam gentibus.

 

HYMNUS Te Deum

 

ORATIO, ut ad Laudes matutinas.

 

 

AD LAUDES MATUTINAS

 

Ant.1 Claritas Dei, quae in facie Christi Iesu resplendet, per Spiritum Sanctum omnibus illuscescat.

Psalmi et canticum de domenica hebd. 1.

Ant. 2 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis bonum.

Ant. 3 Ex omnibus locis in mundo optimus est pro nobis, ubi Deus vult nos esse.

 

LECTIO BREVIS

Rom 8, 35. 37–39

 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? Sed in his omnibus supervincimus per eum., qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

 

RESPONSORIUM

Cf. 2 Cor 1, 3-4

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, * qui
consolatur nos in omni tribulatione nostra.
- Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, * qui
consolatur nos in omni tribulatione nostra.

Virtus nostra a Domino nostro Iesu Christo
* qui consolatur nos in omni tribulatione nostra:

Gloria Patri
- Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, * qui
consolatur nos in omni tribulatione nostra.

 

Ad Benedictus, Ant. Homines non appropinquabunt ad Deum sine praedicante evangelium Christi crucifixi, Dei virtutem et sapientiam.

 

PRECES

Christus est Pastor bonus, qui animam suam posuit pro ovibus.
Preces ad eum dirigamus, ut per intercessionem sancti Iosephi perveniant ad Deum Patrem onnipotentem: Domine, exaudi populum tuum.

Sempre dedisti Ecclesiae tuae pastores, qui dirigunt gregem tuum,
- concede ei semper missionarios, qui congregant populum tuum.

Viros et mulieres vocasti, ut vivant in sanctitate vitae,
- praesto sint Ecclesiae viventes in paupertate evangelica, castitate consecrata et oboedientia apostolica.

Emitte Spiritum Sanctum, ut sit consolator et advocatus Ecclesiae,
- confirmet nos caritas et virtus Spiritus tui in missione nostra.

Curasti infirmos et eiecisti daemones
- gratiam consolationis nobis concede erga afflictos.

Inveniri potes in fratribus et sororibus nostris minimis
- tu qui doce nos recipere alienos, nutrire fame afflictos et communionem habere cum egenis.

Pater noster.

 

ORATIO

Omnipotens misericors Deus,
cuius urgente Spiritu tuo sanctus Iosephus presbyter
evangelium populis Sinarum praedicavit;
eius intercessione concede,
ut omnes crucis et resurrectionis virtutem agnoscant,
unde credentes suum Redemptorem recipere valeant.
Per Dominum nostrum.

 

 

AD II VESPERAS

 

Ant.1 Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.

Psalmi et canticum de pastorum, vel sanctorum virorum: pro religiosis

Ant. 2 Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius cum aliis efficiar.

Ant. 3 Lingua omnibus hominibus nota est caritas.

 

LECTIO BREVIS

1 Cor 1, 17-18

Non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

 

RESPONSORIUM BREVE

Cf. 1 Cor 1, 23-24; 2-2

Praedicamus Christum crucifixum, * Dei virtutem et Dei sapientiam.
- Praedicamus Christum crucifixum, * Dei virtutem et Dei sapientiam.

Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum
- Christum et hunc crucifixum * Dei virtutem et Dei sapientiam.

Gloria Patri.
- Praedicamus Christum crucifixum, * Dei virtutem et Dei sapientiam.

 

Ad Magnificat, Ant.. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus.

 

PRECES

Christus est Pastor bonus, qui cognoscit oves suas nominatim. Per intercessionem sancti Iosephi invocemus eum, dicentes: “Domine, aperi corda nostra ad vocem tuam”.

Respice in misericordia gregem tuum, in nomine tuo congregatum
- sit unitas et pax inter omnes discipulos tuos.

Pasce Ecclesiam per mensam Verbi et Eucharistiae.
- confirma nos in missione nostra in propagatione Evangelii.

Alias oves habes qui non sunt ex ovili nostro
- recognoscant homines ex omni natione, cultura et religione vocem tuam et
sequantur te.

Congrega homines infirmitatibus affectos et illos, qui ab aliis reiciuntur
- praesta illis auxilium tuum qui indigent amore fraterno.

Ut alienus voluisti vivere in mundo nostro
- doce nos omnes homines recipere tamquam fratres et sorores.

Omnes defunctos, qui vitam in propagatione fidei degerunt
- vivant in gloria sempiterna regni tui.

Pater noster.

 

ORATIO

Omnipotens misericors Deus,
cuius urgente Spiritu tuo sanctus Josephus presbyter
evangelium populis Sinarum praedicavit;
eius intercessione concede,
ut omnes crucis et resurrectionis virtutem agnoscant,
unde credentes suum Redemptorem recipere valeant.
Per Dominum nostrum.

 

Probatum seu confirmatum
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis februarii 2004.